Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 153

Precedente Successiva

occultis, et primae causae amicus, utque timorem magus indat
et reverentiam et fiduciam illorum animis, quibus applicatur actio;
Secunda ad cognoscendum vires herbarum et lapidum et metallorum
et antipathiam et sympathiam inter se et ad nos, et complexionem,
et aptitudinem ad patiendum et operandum illius hominis,
qui indiget ipsa, requiritur; Tertia vero ad cognoscendum tempus
operandi, et symbolum inter res nostras et stellas, errantes et fixas,
et luminaria, quae manifeste sunt causae mutationum et virium
omnium rerum.
~ Quapropter in Evangelio S. Matthaei , illi collaudantur Magi, qui
ex Cometa nativitatem Monarchae universalis cognoverunt. Deus
enim investigatoribus et admiratoribus operum suorum ostendit,
non modo quod quaeritant, sed insuper auxilium praebet perveniendi
ad supernaturales res, cum purgati fuerint dispositique naturalibus
virtutibus et studio. Adeo benignus blandusque est auctor noster, et
Pater. Ut ibi testatur Chrysostomus et Augustin. et Leo .
~ Haec igitur sapientia [Magia] speculativa est, ac simul practica. Applicat
enim quae pernoscit usibus generis humani. Arbitratus est Plinius
(lib. 27. ) hanc sapientiam omnibus naturalem esse, ac facere miracula,
eius esse muneris. Idcirco putat Moysen fuisse magum praestantissimum
veluti Aegyptij alij, Iamnes et Mambres , qui cum eo pugnarunt
coram Pharaone. Et tandem novissimam esse dicit Magiam
Cypriam: Quoniam in Cypro coram proconsule Sergio Apostolus
Paulus in virtute Iesu , ut Elimas Magus coecaretur, iussit; quem
deinde sanavit. Nec putat extare daemones, quoniam Nero inquisivit
diligenter et non invenit, nec fuit qui ostenderet illi daemones. Quapropter
putat naturam esse Deum omnibus rebus infusum, ac in nobis
operari prout sapientia nostra eius operibus uti novit. At Trismegistus
arbitratur hominem esse miraculum mundi, et Diis nobiliorem
vel aequalem: Ideoque tantum valere in sapientia sua, quod possit facere
Deos marmoreos et aereos, illisque animas infundere sub quibusdam
constellationibus, ab eisque responsa habere. Hoc idem sensit
Porphyrius ac Plotinus , addentes reperiri Angelos bonos ac pravos,
ut quotidiana experientia docet; et ego quoque manifesta experientia
cognovi; non quando investigatione avida id tentavi, sed
quando aliud intendebam; idcirco nil mirum, si curioso Neroni non
comparverunt. Atque Simonis Magi volatum putavit esse ludum
naturalem tanquam funambulorum. Quippe cum Svetonius narret,
Neronem renovasse Icari casum. Quapropter ipse assero, existere primo
Magiam divinam, quam homo absque Dei auxilio vix intelligit,
et nil operatur. Hanc calluit Moyses , aliique Deo chari, qui nulla
scientia naturali tot miracula patrarunt, obediente ipsis creatura tanquam
Dei legatis; et qui credit Deum existere et curare mortalia, id

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche